Liber Proverbiorum*

Caput 3: 14

melior est adquisitio eius negotiatione argenti et auro primo fructus eius
(* Traductions européennes)

Glose

Melior est.Non metuat de correctione inopiae, quisquis opes acquisivit sapientiae, omnibus enim thesauris munus coeleste praecellit.Primi et purissimi.Quia radix sapientiae timor Domini, hi sunt primi ac purissimi fructus, etc., usque ad a Domino perfectius promittitur.